Logo

Franz Joseph Dölger-Institut

zur Erforschung der Spätantike

Das Dölger-Institut

der Universität Bonn

Arbeitsstelle der Nordrhein-Westfälischen Akademie der Wissenschaften und der Künste

Das F. J. Dölger-Institut
Das F. J. Dölger-
Institut

Bibliothek

Öffnungszeiten

Montag bis Donnerstag: 9 - 12 und 13 -15 Uhr
Freitag: 9 - 12 und 13 - 14 Uhr

Katalog

Huic instituto, quod a Francisco Iosepho Doelger nomen accepit, propositum est observanda necessitudine cum compluribus eidem disciplinis intercedente perquirere, quot quamque variis procedendi rationibus initis usque ad septimum p. Chr. n. saeculum antiquitas nuncupanda pagana, cum adversantibus Christianorum Iudaeorumque doctrinis esset ac moribus commutata, deinceps adeo sit simul transformata, ut humanus ille cultus evaderet, qui quidem temporibus serioris viguerit antiquitatis.

Principem vero locum istius instituti constat obtinere lexicon id, quod ad litteras artesque pertinens inscribitur Reallexikon für Antike und Christentum (RAC), quo scilicet opere continuo fere doctissimi homines e multis totius orbis nationibus electi de commutati veteris illius mundi processu quam diligentissime disserunt. Auxiliandi causa porro typis eius annuarii, cui titulus est Jahrbuch für Antike und Christentum (JbAC) commentationes usque mandantur, quaecumque cunctis ex affinibus disciplinis (e. g. patrologia liturgiaeque scientia, tam archaeologia Christiana quam philologia classica, historiae veteris et Iudaearum rerum religionisque scientiis) hauriendae spectant ad eiusdem illius instituti finium quaestiones. Ac praeterea publiacantur eodem pertinentes monographiarum collectaneorumque series in duo corpora divisae, quorum unum Ergänzungsbände zum Jahrbuch für Antike und Christentum, Kleine Reihe der Ergänzungsbände alterum Theophaneia nominatur.

Iam vero non edenda tantum haec opera curat institutum Doelgerianum, sed etiam acroases academicas quotannis iubet fieri, quibus orationibus intersint quam plurimi cives totius rei publicae litterarum. Quicumque autem homo doctus hospes indigena vel exterus in ipsius instituti domo per minus maiusve temporis spatium operam navare vult litteris, benigne semper excipitur.

Insuper pagina hac interretiali praebetur omnibus illud quod vocant Antiquitatis atque Christianismi Lexicon Reale Datenbank der im RAC verwendeten Abkürzungen, tam usurpantibus quam ipsis augentibus cum nuntiorum novissima quaeque copia tum adiumentorum genus multiplex, quorum imprimis haec instrumenta sunt appellanda. Nam primum quidem inveniri potest collatio omnium siglorum Internet-Adressen zur Spätantike , quibus adhibitis singuli libri ceterique textus, quo brevius significentur, in illo lexico naviter afferuntur. Accedit is suppeditandus index, qui continet Anglicas perinde ac Germanicas voces englisch-deutsches Stichwort-Verzeichnis, sub quibus eiusdem lexici lemmata porriguntur. Hanc denique paginam velut visitaturis ob oculos inscriptiones ponuntur interretiales commentariis locupletatae, quas ad exeuntis aetatem antiquitatis universamque culturam nobis indagandam apparet perutiles esse.

News & Termine

15.02.2018
bis
17.02.2018
Call for Papers: Narrating Power and Authority in Late Antique and Medieval Hagiographies from East to West ( Rom )
06.09.2017
bis
08.09.2017
Call for Papers: Being Jewish, Writing Greek. Literary Form and Cultural Identity ( Cambridge )
02.09.2017
bis
06.09.2017
Call for Papers: Jerusalem in the Roman-Byzantine times ( Münchenwiler, Switzerland )
15.07.2017
bis
17.07.2017
Internationale Konferenz: The Physiologus between East and West, Transmission and dissemination of an early Christian text on nature ( Paris )
23.06.2017 Dölger-Vortrag: Jerusalem im 5. Jahrhundert: Kaiserin Eudokia, der Mönch Barsauma und die Juden ( Festsaal der Universität Bonn, Hauptgebäude )
Alle Termine